[3] EPISTOLA III

Reverendo Domino,

ERASMO,

Amico charissimo.

Basileam.

Mi ERASME salve. Nudiustertius noster ZACHARIAS salutem mihi tuis verbis nunciavit, significavitque te meorum libellorum famae profuisse, ac de me postremo quaesivit, an illud scissem. Ego ad ea respondi, me certum habere studium erga me tuum, & id esse, ut perinde tu mei, ut ipse tui & amantissimus & studiosissimus sum. Postea heri ille duxit ad me puerum tuum, a quo particulatim intellexi quonam pacto tecum ageretur, id quod summae mihi suit voluptati, nam quod vivis, quod vales, illud maxime ex Republica nostra literaria est, cum perspicuum sit, naturam te omnium unum ad eam locupletandam peperisse. Quod tua in me officia continenter confers, ago gratias, ita respondes amori, ita jus necessitudinis, quae jampridem mihi tecum intercessit, naviter servas. Ego itidem facio, qui tuae maxima laudis haudquaquam detractator existo, id quod testatur Epistola nostra, ad nostrum CUTHEBERTUM Londinensem Episcopum, cui nuper duas sacrorum adagiorum centurias dedicavi. Scripsi item, postquam hinc proxime discessisti, ad te literas, easque nostro MORO dedi, sed quia nihil responsum est, postea mihi eatenus tacendum putavi, quoad usu veniret, ut uspiam una essemus, quod tandem aliquando fiet. Interim si tibi usui esse possum, utere POLYDORO tuo, qui te etiam pecunia juvare cupit, cujus rei cum posthac periculum feceris, spes non fallet, uti de puero tuo scire poteris. Vale Londini. III Nonas Iunias. MDXXIII.

Saluta quaeso meis verbis IOH. OECOLAMPADIUM, si istic agat. Et nostrum BEATUM RHENANUM.

TUUS

POLIDORUS VERGILIUS.